

Epistola ad Galatas*
Caput 5: Versus 10
Confido.Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros.Conturbat.Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales.Quicunque.Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiae. Quocirca arbitrandum est haec de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judaea venerat, vel ex Pharisaeis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae perturbatae.